OXYPAEDEROTINAEV Vestes

OXYPAEDEROTINAEV Vestes
OXYPAEDEROTINAEV Vestes
apud Flav. Vopiscum in Aureliano, c. 46. Idem concessit, ut blatteas matronae tunicas haoerent et coeteras vestes, cum antea coloreas habuissent, et, ut multum, oxypaederotinas: dictae sunt a paederote gemma, quam aliô nomine opalium dixêre. Hesych. παιδέρως ἡ σφραγὶς. Uti autem in purpura varii colorum luminisque gradus sunt ac differentiae; quae, prout pressior saturior que est vel dilutior, ita nomina invenit; unde blatta et oxyblatta etc. Sic itaque in paederote gemma varii colores elucent: Est in his, inquit Plin. l. 37. c. 9. carbunculi tenuior ignis, est amethysti fulgens purpura, est smaragdi virens mare et cuncta pariter incredibili mixturâ lucentia. Quorum optimus ille est, eodem Iudice, cuius color vini colore fuscatur: ad quem proin tingentium officinae vota dirigebant, cui et oxypaederotinum videntur nomen fecisse. Inter quem sane et amethystinum non magnum videtur fuisse discrimen; unde non mirum est. eum colorem, ut pretiosiorem et purpurae propiorem, rarius fuisse matronis concessum. Nero namque, ut non solum ex Suetonio discimus, Tyrii, sed et amethystini coloris usu, privatis interdixit: quamvis amethystinum inter pretii levioris colores Ovidius enumeret, quem inter alios plures ac viliores concedit mulieribus artis suae. Videntur ergo matronae in solatium ademptae purpurae vel conchyliatae vestîs, aut, uti tum loquebantur, blatteae, quae erat magni pretii, amethystinas et oxypaederotinas, quae proxime ad purpuram accederent, in usu habuisse. Quod enim Vopiscus c. 40. de Alexandro Severo memorat, illum purpuram clarissimam matronis, si quae aut possent, aut vellent, vendidisse; non negat, ante Aurelianum alias vestes Matronis habitas, quam coloreas, aut ad summum oxypaederotinas: sed hoc tantum vult, vestes huiusmodi habendi copiam non fuisse privatis, nisi si quas ipse Imperator donaret aut venderet. Omnia enim baphia in quibus purpureae vestes tingebantur, non privati, sed Imperatorii iuris fuêre et omnes species ibi tinctae in vestiarium Principis inferebantur et ad eius usum servabantur etc. Salmas. ad Vopisc. Idem taraen ad Solin. p. 1148. a se ipso discedens, a paederote colore seu purpurisso, quod genis olim indebant mulieres, colorem hunc in vestibus tum usitatum deducere mavult. Vid infra in voce Paederos.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”